monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 3, 2
Verum notandum est, quia si omnes anni dies duodenis horis supputentur, aestivos necesse est dies longioribus, brumales vero brevioribus horis includi. Si vero omnes horas aequiparare, hoc est, aequinoctiales habere volumus, brumali diei nihilominus pauciores, et aestivo plures necesse est tribuamus. Recipit autem hora IV punctos, X minuta, XV partes, XL momenta, et in quibusdam lunae computis V punctos.